Seneca - Testo latino - Epistulae ad Lucilium
1,2
Quem mihi dabis qui aliquod
pretium tempori ponat, qui diem aestimet, qui intellegat se cotidie mori?
In hoc enim fallimur, quod mortem prospicimus: magna pars eius iam praeterit;
quidquid aetatis retro est mors tenet. Fac ergo, mi Lucili, quod facere
te scribis omnes horas conplectere; sic fiet ut minus ex crastino pendeas,
si hodierno manum inieceris.